MATINS
|
20th Century BREVIARIUM AMBROSIANUM (1957) |
11th Century MANUALE AMBROSIANUM (Cod. ambr. I 55 SUP.) |
COMMENTARY |
|
Ad Matutinum
Ave, Maria, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. |
INCIPIT OFFICIUM PARVUM B MARIAE. (1) |
The Ave Maria introduced the Office in all pre-Vatican II versions of the Little Office of the BVM. It also introduced the individual hours of most versions. After the rubrical changes (the Simplification of the Rubrics) of 1955, the Ave Maria was retained only as a single introduction to the office, at Matins. |
|
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. [Hallelujah] |
[AD MATUTINUM] Deus in adjutorium meum. |
|
|
Hymnus
Mystérium Ecclésiæ Hymnum Christo reférimus, Quem génuit Puérpera Verbum Patris in Fílium. Sola in sexu fémina Elécta es in saéculo, Et meruísti Dóminum Sancto portáre in útero. Vates antíqui témporis Prædíxerat quod factum est: Quia Virgo concíperet, Et páreret Emmanúel. Mystérium hoc magnum est, Mariæ quod concéssum est, Ut Deum per quem ómnia Ex se videret prógredi. Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, In sempitérna sécula. Amen. |
Hymn [Hymnus]. Mysterium ecclesiae, usque
Vere gratia.
|
These verses of Mysterium Ecclesiae are also found in Matins of the Carthusian Office of Our Lady. The second part of the hymn is found in Ambrosian and Carthusian Rite Lauds. The entire hymn is found in Ambrosian and Carthusian Rite Vespers. It is also found in other feasts of Our Lady in the Ambrosian Office (e.g., Purification, Presentation, etc.)
Quem Terra pontus aethera was the usual Matins hymn of most of the other Latin rite versions of the office. The Carmelite Rite, however, used unique seasonal ending stanzas to Quem Terra. |
|
Responsorium post hymnum: Congratulamini mihi, omnes qui diligitis Dominum: quia, cum essem parvula, placui Altissimo: ¶ Et de meis visceribus genui Deum et hominem. V. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes; quia ancillam humilem respexit Deus: ¶ Et de meis visceribus genui Deum et hominem. |
R. post Hymn [Hymnum]. Beata et venerabilis (2). V. Caeli terraeque.
|
This responsory is also found in other feasts of our Lady in the Ambrosian Rite, such as the Purification, Presentation, etc. |
|
In diebus officii non solemni et feriali Antiphona: Laudabilis.
In diebus officii solemni Antiphona: Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum, et laudabilis * et gloriosus in saecula.
Canticum: Dan. 3 Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum, * et laudabilis. Et benedictum nomen gloriae tuae, quod est sanctum * et laudabile. Benedictus es in templo sancto gloriae tuae * et laudabilis. Benedictus es super sedem sanctam deitatis tuae * et laudabilis. Benedictus es super thronum sanctum regni tui, * et laudabilis. Benedictus es super sceptra divinitatis tuae, * et laudabilis. Benedictus es qui sedes super Cherubim et Seraphim, * et laudabilis. Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris, * et laudabilis. Benedicant te omnes Angeli et Sancti tui, * et laudabilem. Benedicant te caeli, terra, mare et omnia quae in eis sunt, * et laudabilem. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * et laudabili. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, amen, * et laudabili.
In diebus officii non solemni et feriali Antiphona: Laudabilis. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen.
In diebus officii solemni Antiphona: Benedictus es, Domine Deus, patrum nostrorum, et laudabilis * et gloriosus in saecula. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen. |
Seq. Laudabilis.
V. (3) Benedictus es Domine Deus.
|
The Canticle from Daniel was always a part of the Ambrosian Rite Matins. It is not found in this place in any of the other existing Latin rite versions of Matins. |
|
DIEBUS DOMINICIS dicuntur Cantica sequentia
Antiphona: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum.
Canticum Annae 1 Reg. 2 Confirmatum est cor meum in Domino * et exaltatum est cornu meum Deo meo, Dilatatum est os meum super inimicos meos: * laetata sum in salute tua. Quoniam non est sanctus quomodo Dominus, et non est justus quomodo Deus noster, * et non est sanctus praeter te. Nolite gloriari superbe, nolite loqui excelsa, * et non exeat verbum magnum ex ore vestro. Quoniam Deus scientiae Dominus, * et Deus qui praeparat voluntates suas. Arcum potentium infirmavit Dominus, * et infirmos praecinxit virtute. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen. |
Ant [Antiphona]. I, Ave Maria.
Psalm [Psalmus]. (4) Confirmatum est.
|
Old Testament Canticles were used in Sunday Matins, instead of psalmody, in the Ambrosian Rite; this was true also for the Little Office.
In the pre-Vatican II Canonical Ambrosian Office, this Canticle (entire, rather than in 3 parts, as it is here) appears as the psalmody for the 2nd Nocturn of Sunday Matins.
Most of the other Little Offices used psalms 8, 18, 23 for Sundays, Mondays and Thursdays. |
|
Antiphona: Magnificamus te, Dei Genitrix, quia ex te natus est Christus, salvans omnes, qui te glorificant. Sancta Domina Dei Genitrix, sanctificationes tuas transmitte nobis.
Ex eodem Cantico Deus votum oranti, * et benedicens annos justi. Quia non in virtute sua potens est vir: * Dominus infirmum facit adversarium ejus, Dominus sanctus. Non glorietur potens in virtute sua, * neque glorietur dives in divitiis suis. Sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et intelligere Dominum, * facere judicium et justitiam super terram. Dominus ascendit in caelos, et tonabit; * et ipse judicabit extrema terrae, quia justus est: Dans virtutem regibus nostris, * et exaltabit cornu Christi sui. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Magnificamus te, Dei Genitrix, quia ex te natus est Christus, salvans omnes, qui te glorificant. Sancta Domina Dei Genitrix, sanctificationes tuas transmitte nobis. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen. |
II. Magnificamus te.
Psalm [Psalmus]. (6) Dans votum.
|
|
|
Antiphona: Beatus ille venter, qui te portavit, Christe: et beata ubera, quae te lactaverunt Dominum et Salvatorem mundi, qui pro salute generis humani carnem assumere dignatus es.
Ex eodem Cantico Pleni panibus minorati sunt; * et esurienties transierunt terram. Sterilis peperit septem; * et foetosa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat; * deducit ad inferos, et reducit. Dominus pauperes et divites facit; * humiliat, et exaltat. Suscitat a terra pauperem, * et de stercore erigit inopem. Et sedere facit eum cum potentibus plebis, * et sedem gloriae possidere facit eum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Beatus ille venter, qui te portavit, Christe: et beata ubera, quae te lactaverunt Dominum et Salvatorem mundi, qui pro salute generis humani carnem assumere dignatus es. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen.
|
II. Beatus ille
venter.
Psalm [Psalmus]. (5) Pleni panibus.
|
|
|
FERIA II ET V dicuntur Psalmi sequentes
Antiphona: Exaltata est sancta Dei Genitrix super chorus Angelorum ad caelestia regna.
Psalmus 8 Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos: * ex ore infantium et lactantentium perfecisti laudem, Propter inimicos tuos, * ut destruas inimicum et defensorem. Quoniam videbo caelos, opera digitorum tuorum; * lunam et stellas, quae tu fundasti. Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minorasti eum paulominus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, * et costituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi * volucres caeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Exaltata est sancta Dei Genitrix super chorus Angelorum ad caelestia regna. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen |
Fer. II. Ant [Antiphona] I in Psalm [Psalmus]. . .alia omnia require supra. Ave Maria. Psalm [Psalmus]. (8) Domine Deus noster.
Fer[ia] V, require omnia in II. -
|
re: pss 8, 18, 23
These psalms appeared on Sundays, Mondays & Thursdays in: a) the Roman Rite b) the Monastic Rite c) the Carthusian Rite d) the Carmelite Rite e) the Premonstratensian Rite
This grouping was used daily in
a) the Dominican Rite b) the Cistercian Rite
This grouping was used only at Saturday Matins psalmody in the Bridgettine Office.
The Antiphon is found in other feasts of Our Lady, and not in in the same position as here: for example, on May 31st, the feast of Mary the Queen, it is the Magnificat antiphon at 1st Vespers, and also the antiphon to the Benedicite canticle (from Daniel) at Lauds.
The Kyrie's and the V/R are proper to the Ambrosian Rite. They are generally not found like this in other (living) pre Vatican II western Latin Rites. |
|
Antiphona: Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino, sancta Dei Genitrix.
Psalmus 18 Caeli enarrant gloriam Dei; * et opera manuum ejus annunciat firmamentum. Dies diei eructat verbum; * et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, * quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, * et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum: * et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo caelo egressio ejus, * et occursus ejus usque ad summum ejus. Et non est, qui se abscondat a calore ejus: * lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Testimonium Domini fidele, * sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; * praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus * permanet in saeculum saeculi. Judicia Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, * et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendo illa retributio multa; * delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine; * et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero; * et emundabor a delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei; * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus * et redemptor meus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Super salutem et omnem pulchritudinem electa es a Domino, sancta Dei Genitrix. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
|
Fer. II. Ant [Antiphona]. II. Beatus ille venter. Psalm [Psalmus]. (18) Caeli enarrant
|
See notes above for Ps 8
Some of the antiphons given in the Officium Parvum which are not found in other feasts of Our Lady in the 1957 Breviarium Ambrosianum, do have their origins in the earlier Ambrosian Rite. For example, some were to be sung in the Morning of a Feast, (such as the Assumption), but not as part of the Laudes Matutinae, or as part of the Vigils/Matins hours. |
|
Antiphona: Surge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum meum, et fluent aromata.
Psalmus 23 Domini est terra et plenitudi ejus, * orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Ipse super maria fundavit eum, * et super flumina praeparavit eum. Quis ascendit in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, * nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino, * et misericordiam a Deo salutari suo. Haec est generatio quaerentium Dominum, * quaerentium faciem Dei Jacob. Tollite portas principis vestri; et elevamini, portae aeternales; * et introibit Rex gloriae. Quis es iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens: * Dominus potens in proelio. Tollite portas principis vestri; et elevamini, portae aeternales; * et introibit Rex gloriae. Quis es iste Rex gloriae? * Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Surge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum meum, et fluent aromata. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen |
Fer. II. III. Magnificamus te. Psalm [Psalmus]. (23) Domini est terra.
|
See notes above for Ps 8 |
|
FERIA III ET VI dicuntur Psalmi sequentes
Antiphona: Beata progenies, unde Chriustus natus est; quam gloriosa est Virgo, quae caeli regem genuit!
Psalmus 44 Eructavit cor meum verbum bonum; * dico ego opera mea Regi. Lingua mea calamus scribae * velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis; * propterea benedixit te Deus in aeternum. Accincegere gladium tuum circa femur tuum, Potentissime; * specie tua et pulchritudine tua intende, prospera et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam * deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, Potentissime, * populi sub te cadent, in corda inimicorum Regis. Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: * virga recta est virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; * propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, * a gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt, Filiae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis * in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, * et obliviscere populum tuum et domum patris tui: Quoniam concupivit rex speciem tuam; * quia ipse est Dominus Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: * vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Omnis gloria filiae regis ab intus; * in fimbriis aureis, circumamicta varietate. Afferentur regi virgines post eam: proximae ejus afferntur tibi in laetitia et exsultatione: * adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: * constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, * in omni generatione et progenie. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum * et in saeculum saeculi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Beata progenies, unde Chriustus natus est; quam gloriosa est Virgo, quae caeli regem genuit! Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen |
Fer. III. Ant. I in Psalm. require omnia supra. Propter veritatem. Psalm [Psalmus]. (44) Eructavit cor
Feria VI, require omnia quae supra in III. - |
These psalms appeared on Tuesdays & Fridays in:
a) the Roman Rite b) the Monastic Rite c) the Carthusian Rite d) the Carmelite Rite e) the Premonstratensian Rite
The Antiphon appears also at the Cantemus (Lauds) on Feb 2nd, Sept 8th, Nov 21st and May 31st. It is also used at 1st Vespers on November 21st.
The 3 Kyrie's and the V/R are proper to the Ambrosian Rite |
|
Antiphona: Hortus conclusus Dei Genitrix: hortus conclusus et fons signatus.
Psalmus 45 Deus noster refugium et virtus, * adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus, dum conturbabitur terra, * et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus; * turbati sunt montes a fortitudine ejus. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus non commovebitur; * adjuvabit eam Deus a matutino in matutinum. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna; * dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum; * susceptor noster Deus Jacob. Venite et videte opera Dei, quae posuit prodigia super terram: * auferens bella usque ad fines terrae, Arcum conteret, et confringet arma, * et scuta comburet igni. Vacate et videte, quoniam ego sum Deus; * exaltabor inter gentes, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum; * susceptor noster Deus Jacob. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona: Hortus conclusus Dei Genitrix: hortus conclusus et fons signatus. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen
|
II. Beata progenies. Psalm [Psalmus]. (45) Deus noster refugium |
See notes above for Ps 44
|
|
Antiphona: Revertere, revertere Sunamiti. Revertere, revertere ut intueamur te.
Psalmus 86 Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: * memor ero Rahab et Babylonis scientibus me. Ecce, alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiophum, * hi fuerunt illic. Mater Sion dicet: Homo et homo factus est in ea; * et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit scripturas populorum et principum, * horum qui fuerunt in ea. Sicut laetantibus omnibus nobis * habitatio est in te. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Antiphona: Revertere, revertere Sunamiti. Revertere, revertere ut intueamur te. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedictus es, Deus. R. Amen |
III. Ego autem sicut oliva.
Psalm [Psalmus]. (53) Deus in nomine tuo. |
See notes above for Ps 44
Ps 53, used in this place in the 11th century, was moved to the first place in the psalmody of Prime. |
|
FERIA IV ET SABBATO dicuntur Psalmi sequentes
Antiphona: Beatam me dicent omnes generationes; quia ancillam humilem respexit Deus.
Psalmus 95 Cantate Domino canticum novum, * cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus: * bene annunciate de die in diem salutare ejus. Annunciate inter gentes gloriam ejus, * in omnibus populis mirabilia ejus: Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde; * terribilis est super omnes deos: Quoniam omnes dii gentium daemonia; * Deus autem noster caelos fecit. Confessio et species in conspectu ejus: * sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: * afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus: * adorate Deominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus omnis terra: * dicite in nationibus, quia Dominus regnavit; etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Judicabit populos in aequitate: * laetentur caeli, et exsultet terra, Moveatur mare et plenitudo ejus; * gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit: * quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate; * et populos in veritate sua. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen Antiphona: Beatam me dicent omnes generationes; quia ancillam humilem respexit Deus. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. = Benedictus es, Deus. + Amen
|
Fer. IIII. Ant. I in Psalm. . alia omnia require supra. Ortus conclusus.
Psalm [Psalmus]. (95). Cantate Domino canticum novum : cantate Domino omnis.
Sabbato, require omnia quae supra in quarta.
|
These psalms appeared on Wednesdays & Saturdays in:
a) the Roman Rite b) the Monastic Rite c) the Carthusian Rite d) the Carmelite Rite e) the Premonstratensian Rite
The Antiphon is also used as the Benedictus (Luke, at Lauds) antiphon on the October feast of the Rosary, which is the Oct 7th in the Roman Rite).
The 3 Kyrie's and the V/R are proper to the Ambrosian Rite
|
|
Antiphona: Beata es, Maria, quae credidisti: perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino.
Psalmus 96 Dominus regnavit, exsultet terra, * laetentur insulae multae. Nubes et caligo in circuitu ejus: * justitia et judicium correctio sedis ejus. Ignis in conspectu ejus praecedet, * et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae: * vidit, et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, * a facie Domini omnis terra. Annunciaverunt caeli justitiam ejus; * et viderunt omnes populi gloriam ejus. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, * qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes Angeli ejus: * audivit, et laetata est Sion. Et exsultaverunt filiae Judae * propter judicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram: * nimis exaltatus es super omnes deos. Qui diligitis Dominum, odite malignitatem: * custodit Dominus animas servorum suorum, et de manu peccatorum liberabit eos. Lux orta est justo, * et rectis corde laetitia. Laetamini, justi, in Domino, * et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Antiphona: Beata es, Maria, quae credidisti: perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. = Benedictus es, Deus. + Amen |
Feria IIII. II. Revertere, revertere. Psalm [Psalmus]. (96). Dominus regnavit, exultet.
|
See notes above for Ps 95
|
|
Antiphona: Maria Virgo, semper laetare: quae tantam gratiam meruisti a Domino, caeli et terrae Creatorem de tuo utero generare.
Psalmus 97 Cantate Domino canticum novum; * quia mirabilia fecit Dominus. Salvavit eum dextera ejus, * et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus Salutare suum: * ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. Memor fuit misericordiae suae Jacob * et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes fines terrae Salutare Dei nostri; jubilate Deo, omnis terra; * cantate, et exsultate, et psallite. Psallite Domino in cithara * in cithara et in voce psalmi. In tuba abietum, et voce tubae corneae, * jubilate in conspectu Regis Domini. Moveatur mare et plenitudo ejus; * orbis terrarum et universi, qui habitant in ea. Flumina plaudent manibus in idipsum; montes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit, * quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in justitia, * et populos in aequitate. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen
Antiphona: Maria Virgo, semper laetare: quae tantam gratiam meruisti a Domino, caeli et terrae Creatorem de tuo utero generare. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. = Benedictus es, Deus. + Amen |
Fer. IIII. II. Exaltata est sancta Dei. Psalm [Psalmus]. (97). Cantate Domino canticum novum : quia. |
See notes above for Ps 95
|
|
LECTIONES
V. Jube, Domine, benedicere. Qui natus est de Virgine purget nos ab omni crimine. R. Amen
LECTIO I Eccli. 24 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei. In me omnis gratia viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutus. Tu autem Domine, nostri miserere. R. Deo gratias. R. Beata et venerabilis Virgo, quibus te laudibus praeferam, nescio: ¶ Quem caeli non capiunt, tuis gremiis continetur. V. Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui, qui est Christus Dominus: ¶ Quem caeli non capiunt, tuis gremiis continetur. |
Seq. Jube domne benedicere. Bened. Qui natus est de Virgine purget nos ab omni crimine. Amen.
Lect. I. Dei Genitrix, quae Archangeli gaudium suscepisti, et Deum in utero portasti sanctum, quem videre ut est, non praesumunt angeli, cherubin[sic] et seraphin [sic] multis luminibus incessabili eum voce glorificant, quem tu portasti, ipsum deprecare, donare nobis magnam misericordiam deprecamur. Tu autem. Ad lec. R. Beata et venerabilis Virgo quibus. V. , Benedicta tu inter mulieres.
|
|
|
V. . Jube, Domine, benedicere. Per Virginem concedat nobis Dominus salutem et pacem. R. Amen.
Lectio II Transite ad me, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. Spiritus enim meus super mel dulcis: et haereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Tu autem, Domine, nostri miserere. R. Deo Gratias R. Sancta Domina, Dei Genitrìx, ¶ Intercede pro nobis. V. Deprecare pro nobis Filium Dei: ¶ Intercede pro nobis. |
Lect. II. Non despexisti multum misericors in tribulatione clamantes ad te per Genitricem tuam; sed nunc advenisti ad salvandum populum tuum, rex ad Captivos, medicus ad infirmos, pastor ad errantes, vita desperatis; ideoque clamamus ad te: reple de gaudio animas nostras, et miserere nobis. R. Sancta Dei Genitrix. V. Deprecare pro nobis.
|
|
|
V. . Jube, Domine, benedicere. Precibus et meritis beatissimae Virginis Mariae perducate nos ad Dominus ad gaudia vitae aeternae. R. Amen.
Lectio III Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur; et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tu autem, Domine, nostri miserere. R. Deo Gratias. |
Lectio
III. Sapientia vincit malitiam; attingit ergo a fine usque ad finem
fortiter, et disponit
omnia suaviter. Tu autem.
|
|
|
Hymnus Te Deum Hic autem hymnus dicitur Domin. Diebus, et cujusumque Sancti Festis.
Hymn. S. Ambrosii et S. Augustini. Te Deum laudámus * te Dóminum confitémur. Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur. Tibi omnes Angeli * tibi caeli et univérsæ Potestátes. Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant. Sanctus, * Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra * majestátis glóriæ tuæ. Te gloriósus * Apostolórum chorus. Te Prophetárum * laudábilis númerus. Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus. Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia. Patrem * imménsæ majestátis. Venerándum tuum verum * et únicum Fílium. Sanctum * quoque Paraclétum Spíritum. Tu, Rex * glóriæ, Christe. Tu Patris * sempitérnus es Fílius. Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem * non horruísti Vírginis úterum. Tu, devícto mortis acúleo * aperuísti credéntibus regna cœlórum. Tu ad déxteram Dei sedes * in glória Patris. Judex * créderis esse ventúrus. Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni * quos pretióso sánguine redemísti. Ætérna fac cum Sanctis tuis * glória numerári. Salvum fac pópulum tuum, Dómine * et bénedic hæreditáti tuæ. Et rege eos * et extólle illos usque in ætérnum. Per síngulos dies * benedícimus te. Et laudámus nomen tuum in aeternum * et in saeculum saeculi. Dignáre, Dómine die isto * sine peccáto nos custodíre. Miserére nostri, Dómine * miserére nostri. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos * quemádmodum sperávimus in te. In te, Dómine, sperávi * non confúndar in ætérnum. |
|
|
|
Absoluto Matutino, si non dicuntur statim Laudes, ita concludendum erit:
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Oratio Expelle, Domine, tenebras a cordibus nostris: et lucem tuam mentibus nostris infunde. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. V. Benedicamus Domino. R. Deo Gratias. Laudes, si non separantur a Matutino, inchoatur ab antiphona ad Benedictus; secus a versu Deus in adjutorium. |
|
| Continue to the text of the Officium Beatae Mariae, as printed in 1957. | Continue to the Terce Comparison.. |
| Continue to the source text from the 11th Century, as given by Magistretti in Manuale Ambrosianum. | Continue to the Sext Comparison |
| Return to the Overview | Continue to the None Comparison. |
| Continue to the Lauds Comparison. | Continue to the Vespers Comparison. |
| Continue to the Prime Comparison | Continue to the Compline Comparison. |
Return to the Home Page
Added February 7, 2001