LAUDS

 

0th Century

BREVIARIUM AMBROSIANUM (1957)

11th Century

MANUALE AMBROSIANUM

(Cod. ambr. I 55 SUP.)

COMMENTARY

 

Ad Laudes

 

Deus, +  in adjutórium meum intende.

Dómine, ad adjuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen.

[Hallelujah]

[AD LAUDES]

 

 

 

 

 

 

 

 

 

The "Deus, in adjutorium " etc.  introductory versicle & response was used only when Matins was separated from Lauds.

 

 

Antiphona: In flore Mater, in partu Virgo: gaude et laetare, Virgo Mater Domini. Hallelujah.

 

Canticum Zachariae Luc 1

Benedictus Dominus, Deus Irsael: * quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae;

Et erexit nobis cornu salutis, * in domo David pueri sui:

Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum, * qui ab aevo sunt;

Dare salutare de inimicis nostris, * et de manu omnium qui odérunt nos;

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, * et memorare testamenti sancti sui.

Jusjurandum quod juravit ad Abraham, patrem nostrum, daturum se nobis; * ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,

Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris,

Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis: * praeíbis enim ante faciem Domini parare vias ejus;

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem peccatorum eorum.

Per viscera miscericordiae Dei nostri, * in quibus visitavit nos Oriens ex alto,

Illuminare eos qui in tenebris et umbra mortis sedent, * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

Antiphona: In flore Mater, in partu Virgo: gaude et laetare, Virgo Mater Domini. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

In Benedictus. In flore mater.

If Matins & Lauds were NOT separated,  the Te Deum at Matins was followed immediately by the antiphon to the Benedictus and the Gospel Canticle.

 

In the Ambrosian Rite, this Antiphon & Gospel Canticle are at the beginning of the Lauds section.  In the other western rites, it usually appears after psalmody, reading and response & the hymn.

 

The Hallelujah (transliterated from the Hebrew) and the Kyrie's in this position (after the antiphon) are unique to the Ambrosian Rite.

V.  Domine, exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat.

 

Oratio Secreta

Oremus

Deus, qui tribus Pueris in camino ignius positis quartus adesse dignatus es, cui facillimum est ignium temperare naturas, et extinguere flammarum impetus: eamdem, Domine, ad protegendas et liberandas animas nostras extende virtutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat (V.Alta voce) Una cum Sancto Spiritu in saecula saeculorum.

R.  Amen.

Oratio (secreta) Deus qui tribus pueris.  

V.  Domine, exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat.

 

Antiphona: Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem.

 

Canticum trium puerorum. Dan. 3.

Benedícite, * omnia opera Domini, Domino.

Benedícite, * caeli Domino.

Benedicite, * Angeli Domini, Domino.

Benedícite, * aquae omnes quae super caelos sunt, Domino.

Benedícite, * omnes virtutes Domini, Domino.

Benedícite, * sol et luna, Domino.

Benedícite, * stellae caeli, Domino.

Benedícite, * omnis imber et ros, Domino.

Benedícite, * omnis spiritus, Domino.

Benedícite, * ignis et aestus Domino.

Benedícite, * noctes et dies, Domino

Benedícite, * lumen et tenebrae, Domino.

Benedícite,* frigus et aestus Domino.

Benedícite, * pruina et nives, Domino.

Benedícite, * fúlgura et nubes, Domino.

Benedícat, * terra, Domino

Benedicite, * montes et colles, Domino.

Benedicite, * omnia nascentia in terra,Domino.

Benedícite, * mária et flumina et fontes, Domino.

Benedícite, * cete et omnia quae moventur in aquis, Domino.

Benedícite, * vólucres caeli, Domino.

Benedícite, * bestiae et omnia jumenta, Domino.

Benedícite, * filii hominum, Domino.

Benedicat, * Israel, Domino.

Benedícite * sacerdotes Domini, Domino.

Benedícite, * servi Domini, Domino.

Benedícite , * spiritus et animae justorum, Domino.

Benedícite, * sancti et humiles corde, Domino.

Benedícite, * Ananía, Azaría et Misael, Domino.

Benedicamus, * Patrem, et Filium, et Sanctum Spiritum.

Hymnum dicamus, * et superexaltemus eum in saecula

 

Antiphona: Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam et honorem. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

In Benedictus Dignus es Domine Deus. The Old Testament Canticle of the Three Young Men (Daniel, 3) is featured in Lauds at all the other western rite offices. 

 

The antiphon is found also in this same place on the Feast of the Purification (now named Presentation of the Lord), February 2nd.

V.  Domine, exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat.

 

Oratio I

Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecundae, humano generi praestitisti, tribue, quaesumus: ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quem meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

 

V.  Domine, exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat..

Oratio Deus qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus: ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere. Per. The prayer Deus, qui salutis... was also found in the Little Office of the Roman, Monastic & Carmelite Rites at Terce per annum, and at Lauds, Prime, Terce, Sext, None & Vespers in the season post nativitatem, i.e., after Christmas.

In the Cistercian Rite, it was found only in Sext.

In the Dominican Rite, it appeared in Lauds, Terce & Vespers in the season post nativitatem, i.e., after Christmas.

This prayer is also found as the 4th prayer at Vespers on January 1st, the Circumcision.

     

Antiphona: Laudabilis Virgo, quae meruisti portare in tuo utero Salvatorem mundi.

 

Psalmi Laudativi

 

Psalmus 148

Laudate Dominum de caelis * laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes Angeli ejus; * laudate eum, omnes Virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; * laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; * et aquae omnes, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini:

Quia ipse dixit et facta sunt; * ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi: * praeceptum posuit, et non praeteríbit.

Laudate Dominum de terra, * dracones et omnes abyssi;

Ignis, grando, nix, glacies, * spiritus procellae, qui faciunt verbum ejus;

Montes et omnes colles, * ligna fructifera et omnes cedri;

Bestiae et omnia jumenta, * serpentes et vólucres pennatae.

Reges terrae et omnes populi, * principes et omnes judices terrae;

Juvenes et virgines, seniores cum junioribus * laudent nomen Domini:

Quia exaltatum est nomen ejus solius, confessio ejus super caelum et terram: * et exaltabit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis ejus, * filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

 

Psalmus 149

Cantate Domino canticum novum: * laudatio ejus in ecclesia Sanctorum.

Letetur Israel in eo qui fecit ipsum; * et fliiae Sion exsultent super regem suum

Laudent nomen ejus in choro; * in tympano et psalterio psallant ei.

Quia beneplácitum est Domino in populo suo * et exaltabit mansuetos in salutem.

Exsultabunt Sancti in gloria, * laetabuntur in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in faucibus eorum; * et gladii bis acuti in manibus eorum:

Ad faciendam vindictam in nationibus , * increpationes et in populis;

Ad alligandos reges eorum in compédibus, * et nobiles eorum in vinculis férreis;

Ut faciant in eis judicium conscriptum: * gloria haec est omnibus sanctis ejus.

 

Psalmus 150

Laudate Deum in sanctis ejus; * laudate eum in firmamento virtutis ejus

Laudate eum in potentatibus ejus; * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae; * laudate eum in psalterio et cíthara.

Laudate eum in tympano et choro; * laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus; * laudate eum in cymbalis jubilationis:

omnis spiritus laudet Dominum.

 

Psalmus 116

Laudate Dominum omnes gentes, *et collaudate eum, omnes populi;

Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, * et veritas Domini manet in aeternum.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

In Laudate. Laudabilis Virgo

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

The Laudate Psalms,as a unit (148+149+150), are featured in the Monastic Rite, the Carthusian Office, the Bridgettine Office, and were part of the Roman Rite structure before the Pius X breviary reform of 1911.

The antiphon is found in the same place on November 21st.

Psalm 116, as a doxology, has ties to the Eastern Rite churches but is (still) a unique feature of the Ambrosian Rite in the western Church.  It is used both at Lauds and at Vespers.

Capitulum

Pulchra facie et pulchrior fide, beata es, Virgo.

Antiphona: Laudabilis Virgo, quae meruisti portare in tuo utero Salvatorem mundi. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

Cap [Capitulum] Pulchra facie, pulchrior fide : beata es Virgo .

This Capitulum is found also in the same place on November 21st.

V.  Domine exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat.

 

Psalmus Directus

 

Psalmus 86

Fundamenta ejus in montibus sanctis: * díligit Dominus portas Sion super omnia tabernácula Jacob.

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: *

memor ero Rahab et Babylónis scientibus me.

Ecce alienígenae, et Tyrus, et populus Aethíophum, * hi fuérunt illic.

Mater Sion dicet: Homo et homo factus est in ea; * et ipse fundavit eam Altissimus.

Dominus narrabit scripturas populorum et príncipum, * horum qui fuérunt in ea.

Sicut laetantibus omnibus nobis * habitatio est in te.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

Psalm [Psalmus] (86) directus. Fundamenta eius. The Direct Psalm (prayed by all at the same time, rather than antiphonally or responsorially) was/is a unique feature of Ambrosian Rite Lauds. 

 
Seq. Gloria in excelsis Deo (7).

 

Laus Angelorum Magna

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, hymnum dicimus tibi. Benedicimus te. Glorificamus te : adoramus te. Gratias tibi agimus propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, rex caelestis, Deus Pater omnipotens, Jesu Christe, sancte Spiritus. Domine Deus, Filius Patris: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis : miserere nobis, subveni nobis, dirige nos, conserva nos, munda nos, pacifica nos. Libera nos ab inimicis, a tentationibus, ab haereticis, ab arrianis, a schismaticis, a barbaris : quia tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Jesu Christe, in gloria Dei Patris cum sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.

 

The Laus Angelorum Magna, similar to the Gloria Excelsis Deo used at Mass, was inserted here in the ancient Ambrosian Rite office.  

It is in use in the current (reformed) Ambrosian Liturgy of the Hours (as an alternative when the Te Deum is not used at the end of the Office of Readings),  though modified in the form given here:

Gloria in excelsis Deo, * et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te, hymnum dicimus tibi, * benedicimus te, adoramus te, glorificamus te.  

Gratias tibi agimus propter magnam gloriam tuam, *  Domine Deus, rex caelestis.   

Deus Pater omnipotens, * Iesu Christe et sancte Spiritus.  

Domine Deus, * Filius Patris 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, *  suscipe deprecationem nostram;

Qui sedes ad dexteram Patris, * miserere nobis.

Miserere nobis, subveni nobis, dirige nos: * conserva nos, munda nos, pacifica nos. 

Libera nos ab inimicis, * a tentationibus,  

Quia tu solus sanctus, * tu solus Dominus, tu solus Altissimus, 

Jesu Christe, * in gloria Dei Patris cum sancto Spiritu. 

Per singulos dies benedicimus te, * et laudamus nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi.

Dignare, Domine, die isto, *  sine peccato nos custodire.  

Benedictus es, Domine, * doce me iustitias tuas. 

Vide humilitatem meam et laborem meum * et dimitte omnia peccata mea.  

Eructabunt labia mea hymnum, * hymnum Deo nostro.  

Vivet anima mea et laudabit te, * et iudicia tua adiuvabunt me. 

Erravi sicut ovis, quae perierat: * require servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.  

Cito anticipet nos misericordia tua, Domine,+ quia pauperes facti sumus nimis, * adiuva nos, Deu salutaris noster. 

Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, * et laudabilis et gloriosus in saecula saeculorum.  Amen.

 

The 12 Kyrie's are unique to the Ambrosian Rite.  They may be done as given, or used in dialogue as petition/response, etc.

Hymnus

 

   Vere gratia plena es,

Et gloriosa pérmanes,

Quia ex te natus est Christus,

Per quem facta sunt omnia.

   Pastores, qui audierant

Cantari Deo gloriam,

Cucurrérunt in Bethlehem

Natum videre Dominum.

   Sic Magi ab ortu solis,

Per sideris incidium,

Portantes typum gentium,

Primi obtulerunt munera.

   Rogemus ergo, populi,

Dei Matrem et Virginem,

Ut ipsa nobis impetret

Pacem et indulgentiam.

   Deo Patri sit gloria,

Ejusque soli Filio,

Cum Spiritu Paraclito

In sempiterna saecula.

Amen.

 

Kyrie eleison, duodecies.

 

V.  Domine, exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat.

Hymnus (8) Vere gratia plena es. This is the second part of Mysterium Ecclesiae;  it is also used like this in the Carthusian Rite.

 

The entire hymn (Part I & II) is used at Vespers in the Ambrosian  and Carthusian Little Ofice of the BVM.

Psall. Sub tuum misericordiam confugimus Dei genitrix; ut nostram deprecationem ne indúcas in tentationem, sed de periculo libera nos, sola casta et benedicta. Hallelujah.

V.  Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. 

Iter Sub tuum misericordiam confugimus Dei genitrix; ut nostram deprecationem ne indúcas in tentationem, sed de periculo libera nos, sola casta et benedicta. Hallelujah.

Psallenda. Sub tuam misericordiam confugimus . V.  Gloria Patri.

 

 

Alia Sub tuam protectionem confugimus ubi infirmi.

 
Compl. Sit splendor Domini * Dei nostri super nos. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Compl. Audi, fília, et vide, et inclina aurem tuam.  

Oratio II

Pórrige nobis, Deus, dexteram tuam: et intercessione beatae Dei Genitricis Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende. Per eundem Dominum.

 

Orat [Oratio].

Porrige nobis, Deus, dexteram tuam: et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae, auxilium nobis supernae virtutis impende. Per Christum. 

 

V.  Domine, exaudi orationem meam.

R.  Et clamor meus ad te veniat. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.

V.  Benedicat et exaudiat nos, Deus:

R.  Amen.

V.  Procedamus cum pace:

R.  In nomine Christi.

V.  Benedicamus Domino.

R.  Deo Gratias

Pater noster.....

V.  Et ne nos inducas in tentationem:

R.  Sed libera nos a malo.

V.  Sancta Trinitas nos semper salvet et benedicat:

R.  Amen.

V.  Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace.

Amen.

   
 

Orationes et alia quae dicenda sunt ad suffragia Sanctorum.

Ant [Antiphona]. Libera nos, salva nos, justifica nos, o beata Trinitas.

Cap [Capitulum]. Benedicamus Patrem et Filiurn, et sanctum Spiritum: V.  Hymnum dicamus, et superexaltemus eum in saecula.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione vere fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis tuae adorare unitatem, quaesumus: ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. Per Christum Dominum nostrum. R.  Amen.

Psall [Psallenda]. Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Virtutes, Principatus et Potestates, Cherubim et Seraphim, omnes Virtutes caelorum laudate Dominum de caelis.

Cap [Capitulum]. In conspectu Angelorum Psallam tibi : V.  Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nominii tuo.

Oratio. Deus, qui miro. . . . muniatur. Per.

Psall [Psallenda]. De ventre matris meae vocavit Dnus [Dominus] nomine meo.

Cap [Capitulum] Iohannes est nomen eius : V.  Et multi in nativitate eius gaudebunt.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, da cordibus, . . . edocuit. Per.....

Psall [Psallenda]. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel.

Cap [Capitulum]. In omnem terram exivit sonus Apostolorum : V. . Et in fines orbis terrae verba eorum.

Oratio. Adesto, Domine, supplicationibus nostris: et sperantes in tua misericordia, intercedentibus omnibus Apostolis tuis, caelesti protege benignus auxilio. Per.

Psall [Psallenda]. Ecee video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

Cap [Capitulum]. Posuisti, Dne [Domine], in capite eius : V.  Coronam de lapide pretioso. .

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias., . . ut ipse pro supplicavit. Dominum nostrum

Psall [Psallenda]. Non me derelinquere, pater sancte ; quia iam thesauros expendi quos tradidisti mihi .

Cap [Capitulum]. Dispersit, dedit pauperibus : V. . Justitia eius manet in saeculum saeculi.

Oratio. Da nobis, . . . superare. Per Chr.

Psall [Psallenda]. Benedicimus te, Dne [Domine], quia vidimus, et habemus, Christe, viros sanctos tuos, et discipulos apostoli tui beati Petri.

Cap [Capitulum]. Iustorum animae in manu Dei sunt: : V.  Et non tanget illos tormentum malitiae.

Oratio. Tribue, quaes., omnip, Deus, beatissimorum martyrum . . . . aeterna. Per

Psall [Psallenda]. Vos estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamcntum apostolorum et prophetarum.

Cap [Capitulum]. Beati pacifici, beati mundo corde : V.  Quoniam ipsi Deum videbunt.

Oratio. Adesto, Dne [Domine], supplicationibus, . . . adiuvemur. Per Chr.

Psall [Psallenda]. Confessor sancte, sacerdos magne, beate Ambrosi, intercede pro nobis.

Cap [Capitulum]. Amavit eum Dnus [Dominus], et ornavit eum: V.  Stolam gloriae suae induit eum.

Orat [Oratio]. Sancti Ambrosii nos, quaesumus, Dne [Domine], iugiter prosequatur oratio: ut quod petitio nostra non impetrat, ipso pro nobis interveniente , praestetur. Per Christum .

Psall [Psallenda]. Sanctorum memoriam colimus Dne [Domine]; te magnificamus : quia tu, Christe, coronasti eos, quia custodierunt mandata tua : eorum precibus dele iniquitates nostras , et miserere nobis .

Cap [Capitulum]. Exultabunt Sancti in gloria: V.  Laetabuntur in cubilibus suis

Oratio. Deus, qui nos beatae Mariae semper virginis, et beatorum Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, omniumque Electorum tuorum continua laetificas commemoratione; praesta, quesumus : ut quos cotidiano veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per.

 

 

 

Continue to the text of the Officium Beatae Mariae, as printed in 1957. Continue to the Terce Comparison..
Continue to the source text from the 11th Century, as given by Magistretti in Manuale Ambrosianum. Continue to the Sext Comparison
Continue to the Matins Comparison. Continue to the None Comparison.
Return to the Overview Continue to the Vespers Comparison.
Continue to the Prime Comparison Continue to the Compline Comparison.

 

Return to the Home Page

Added February 7, 2001