PRIME
|
20th Century BREVIARIUM AMBROSIANUM (1957) |
11th Century MANUALE AMBROSIANUM (Cod. ambr. I 55 SUP.) |
COMMENTARY |
|
Ad Primam
Deus, +. in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
|
[AD PRIMAM]
|
|
|
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen.
|
Hymnus. Memento salutis auctor: quod nostri quondam corporis : ex illibata Virgine : nascendo formam sumpseris. (9) Gloria tibi, Dne [Domine]: qui natus es de Virgine cum Patre, sancto Spiritu : in sempiterna saecula. Amen. |
|
|
Psalmus 53 Deus, in nomine tuo salvum me fac, * et in virtute tua libera me. Deus, exaudi orationem meam; * auribus pércipe verba oris mei: Quoniam aliéni insurrexerunt super me, * et fortes quaesierunt animam meam. Non proposuerunt Deum ante conspectum suum: * ecce enim Deus ádjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis; * et in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, Domine; quoniam bonum est. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me; * et super inimicos meos respexit oculus meus.
Psalmus 84 Benedixisti, Domine, terram tuam: * avertisti captivitatem ab Jacob. Remisisti iniquitatem plebis tuae: * operuisti omnia peccata eorum. Mitigasti omnem iram tuam: * avertisti ab ira indignationis tuae. Converte nos, Deus salutaris noster, * et averte iracundiam tuam a nobis. Ne in aeternum irascáris nobis, * aut extendas iram tuam a generatione et progenie. Deus, tu convertens vivificabis nos; * et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; * et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam, * et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur coram ipso. Verúmtamen prope timentes eum salutare ipsius, * ut inhábitet gloria in terra nostra. Misericordia et veritas obviavérunt sibi; * justitia et pax complexae sunt se. Veritas de terra orta est, * et justitia de caelo prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem; * et terra nostra dabit fructum suum. Justitia ante eum ambulabit, * et ponet in via gressus suos.
Psalmus 116 Laudate Dominum omnes gentes, *et collaudate eum, omnes populi; Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, * et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah.
|
Psalm [Psalmus]. (53) Deus in nomine tuo. Gloria Patri. Al. Ps. (117) Confitemini Dno [Domino] : dicat nunc. |
re: pss 53, 84, 116
These psalms were used in Prime of the Little Office of the BVM in:
a) the Roman Rite b) the Monastic Rite
pss 1, 2 3 were used in the Premonstratensian Rite Little Office
pss 53, 116, 117 were used in the Carmelite Rite Little Office
pss 119, 120, 121 were used in the Dominican and Cistercian Rite Little Offices
pss 53, 118a, 118b, 118c, 118d were used in the Carthusian Rite Little Office |
|
Epistolella Sap. 8. Sapientia vincit malitiam. Attingit ergo fine usque ad finem fortiter, et dispónit omnia suaviter. R. Deo gratias.
|
Epistolella. Sapientia vincit malitiam (sic).
|
|
|
Responsorium breve: Ave, Maria, gratia plena. Iter Ave, Maria, gratia plena: * Dominus tecum. V. Benedicta tu inter mulíeres. R. Dominus tecum. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto R. Ave, Maria, gratia plena: * Dominus tecum
|
R. Ave Maria , gratia plena: Dominus tecum. R. Benedicta tu inter mulieres : Dominus tecum. R. Gloria Patri
|
|
|
Capitulum Post partum Virgo inviolata permansisti; Dei Genitrix, intercede pro nobis. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
|
Cap [Capitulum]. Post partum Virgo inviolata permansisti : V. Dei Genitrix, intercede pro nobis. | |
|
Oratio Famulorum tuorum quaesumus, Domine, delictis ignósce: et, quia tibi placére de actibus nostris non valémus, Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per eumdem.
|
Orat [Oratio]. Famulorum tuorum quaes., Dne [Domine] delictis ignosce : et quia tibi placere tic actibus nostris non valemus, Genitricis Filii tui Dni [Domini] nostri intercessione salvemur. Per Christum. |
This prayer is also found in Prime in the Premonstratensian Rite.
It also appears as in the Premonstrensian Rite as the prayer for Terce, Sext, None & Compline, and is the Compline prayer for this Office (Ambrosian Officium Parvum), as well.
In the Roman, Monastic, Dominican and Cistercian Rites, it is found as the concluding prayer for None.
In Compline of the Bridgettine Office, each day this is the concluding prayer of the final Antiphon of the BVM (the antiphon varies daily; the prayer does not). |
|
|
Psall [Psallenda]. (sic) Sancti Dei omnes , intercedite pro nostra omniumque salute. | |
|
|
Cap [Capitulum]. Laetamini in Dno [Domino], et exultate iusti : V. Et gloriam omnes recti corde | |
|
|
Oratio. Infirmitatem nostram , quaesumus , Dne [Domine] , propitius respice : et mala omnia, quae juste meremur, onmium Sanctorum tuorum intercessione averte. Per . | |
|
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino: R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R. Amen.
|
| Continue to the text of the Officium Beatae Mariae, as printed in 1957. | Continue to the Terce Comparison.. |
| Continue to the source text from the 11th Century, as given by Magistretti in Manuale Ambrosianum. | Continue to the Sext Comparison |
| Continue to the Matins Comparison. | Continue to the None Comparison. |
| Continue to the Lauds Comparison. | Continue to the Vespers Comparison. |
| Return to the Overview | Continue to the Compline Comparison. |
Return to the Home Page
Added February 7, 2001