TERCE
|
20th Century BREVIARIUM AMBROSIANUM (1957) |
11th Century MANUALE AMBROSIANUM (Cod. ambr. I 55 SUP.) |
COMMENTARY |
|
Ad Tertiam
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
R. Amen. |
[AD TERTIAM]
|
|
|
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen. |
Hymnus. Memento salutis auctor: quod nostri quondam corporis : ex illibata Virgine : nascendo formam sumpseris. (9) Gloria tibi, Dne [Domine]: qui natus es de Virgine cum Patre, sancto Spiritu : in sempiterna saecula. Amen.
|
|
|
Psalmus 119 Ad Dominum, cum tribularer, clamavi; * et exaudivit me. Domine, libera animam meam a labiis iniquis * et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae * cum carbonibus desolatoriis. Heu me! quia incolatus meus prolongatus est; * habitare cum habitantibus Cedar. Multum íncola fuit anima mea: cum his qui odérunt pacem, eram pacificus: * cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Psalmus 120 Levavi oculos meos ad montes, * auxilium mihi. Auxilium rneum a Domino, * qui fecit caelum et terram. Non det in commotionem pedem tuum, * neque dormiet, qui custodit te. Ecce non dormitabit, neque dormiet, * qui custódit Israel. Dominus custodiat te; Dominus protectio tua * super manum dexterae tuae. Per diem sol non uret te, * neque luna per noctem. Dominus custodiat te ab omni malo: * custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat intróitum tuum et éxitum tuum, * ex hoc nune et usque in saeculum.
Psalmus 121 Laetatus sum sum in his, quae dicta sunt mihi: * domum Domini íbimus. Stantes erant pedes nostri * in atriis tuis, Jerusalem. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, * cuius participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, * testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. Quia illic sedérunt sedes in judicio, * sedes super domum David. Interrogate quae ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua * et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos * loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei mei * exquisivi bona tibi, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah. |
Psalm [Psalmus]. I (119) Ad Dnum [Dominum] cum tribularer, Gloria Patri. II. (120) Levavi oculos. III. (121) Laetatus sum.
|
re: pss 119, 120, 121
These same psalms are found in the Little Office of BVM of the
a) Roman Rite b) Monastic Rite c) Carmelite Rite d) Premonstratensian Rite
In the Dominican and Cistercian Little Office of the BVM, the Terce psalms are 122, 123, 123.
In the Carthusian Rite, the Terce psalms are 118c, 118d, 118e, 118f, 118g, 118h. |
|
Epistolella Eccli. 24 Sicut cinnamónum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. R. Deo gratias.
|
Epistolella. Sicut cinamomum et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrra electa dedi suavitatem odoris. |
|
|
Responsorium breve: Post partum Virgo. Iter Post partum Virgo * Inviolata permansisti. V. Dei Genitrix, intercede pro nobis. R. Inviolata permansisti. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Post partum Virgo * inviolata permansisti. |
R. Post partum , Virgo inviolata permansisti V. Dei Genitrix, intercede pro nobis: Inviolata. |
|
|
Capitulum Benedicta tu inter mulleres, * Et benedictus fructus ventris tui. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. |
Cap [Capitulum]. Benedicta tu in mulieribus : V. Et benedictus fructus ventris tui. | |
|
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.
Oratio Prótege, quaesumus, Domine, famulos tuos subsídiis pacis: et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus nos redde securos. Per Dominum. |
Orat [Oratio]. Protege, quaes., Dne [Domine], famulos tuos subsiidiis pacis: et beatae Mariae patrociniis confidentes, a cunctis hostibus redde securos. Per Christum Dnum [Dominum] nostrum. R. Amen. | Protege
appears as the concluding prayer of Sext in the Dominican Rite.
Protege appeared originally in the Gelasian and then in the Leonine Sacramentaries, with a slight variation in wording; it was also used in the Carmelite Rite, but at the end of each hour of the canonical office, as a closing prayer to the Salve Regina (except at Compline). It is also found in the other Rites in various places. |
|
|
Psall [Psallenda]. Sancti Dei omnes. | |
|
|
Cap [Capitulum]. Laetamini in Dno [Domino]. | |
|
|
Oratio. Praesta, qaesumus, omnipotens Deus: ut non desinant omnes Sancti tui pro nostris tibi supplicare peccatis, a quibus te voluisti pro peccatoribus exorari. Per. |
|
|
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino: R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. |
| Continue to the text of the Officium Beatae Mariae, as printed in 1957. | Return to the Overview |
| Continue to the source text from the 11th Century, as given by Magistretti in Manuale Ambrosianum. | Continue to the Sext Comparison |
| Continue to the Matins Comparison. | Continue to the None Comparison. |
| Continue to the Lauds Comparison. | Continue to the Vespers Comparison. |
| Continue to the Prime Comparison | Continue to the Compline Comparison. |
Return to the Home Page
Added February 7, 2001