SEXT
|
20th Century BREVIARIUM AMBROSIANUM (1957) |
11th Century MANUALE AMBROSIANUM
(Cod. ambr. I 55 SUP.) |
COMMENTARY |
|
Ad Sextam
Deus, + in adjutórium meum intende. Dómine, ad adjuvándum me festína. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen. [Hallelujah]
|
[AD SEXTAM]
|
|
|
Hymnus
Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam súmpseris. Maria, Mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste prótege, Et mortis hora súscipe, Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen. |
Hymnus Memento salutis.
|
|
|
Psalmus 122 Ad te levavi oculos meos,* qui hábitas in cae1o. Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum; Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis; *quia multum repleti sumus contemptione. Et multum repleta est anima nostra: * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Psalmus 123 Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nune Israel * nisi quod Dominus erat in nobis; Cum insúrgerent homines in nos, * fórsitan vivos deglutissent nos: Cum irasceretur animus eorum adversum nos, * fórsitan ut aquam absorbuissent nos. Torrentem pertransivit anima nostra:* fórsitan pertransisset anima nostra aquam immensam. Benedictus Dominus * qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium: Laqueus contrítus est, * et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini, * qui fecit caelum et terram.
Psalmus 124 Qui confídunt in Domino, sicut mons Sion; * n on commovebitur in aeternum, qui hábitat in Jerusalem. Montes in circúitu ejus, et Dominus in circúitu populi sui, * ex hoc nune et usque in saeculum. Quia non remittet Dominus virgam peccatorum * super sortem justorum; Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas: * bénefac, Domine, bonis et rectis corde. Declinantes autem ad obligationem addúcet Dominus cum operantibus iniquitatem: * pax super Israel. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.Amen. Hallelujah. |
Psalm [Psalmus] I (122) Ad te levavi. II. (123) Nisi. quod Dnus [Dominus]. III. (124) Qui confidunt in Dno [Domino]. |
|
|
Epistolella Eccli. 24 In omnibus requiem quaesivi et in haereditate Domini morabor. Tunc praecépit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. R. Deo gratias. |
Epistolella. In omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Dni [Domini] morabor; tunc praecepit, et dixit mihi creator omnium ; qui creavit me requievit in tabernaculo meo. | |
|
Responsorium breve: Benedicta tu. Iter Benedicta tu * In muliéribus. V. Et benedictus fructus ventris tui. R. In muliéribus. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Benedicta tu * in muliéribus. |
R. Benedicta tu in mulieribus, V. Et benedictus fructus ventris tui: In mulieribus, V. Gloria Patri. | |
|
Capitulum Elégit eam Deus, * Et praeelégit eam, et in tabernaculo suo habitare fecit eam. Hallelujah. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. . Kyrie, eleison . V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. |
Cap [Capitulum]. Elegit eam Deus, et praeelegit eam: V. In tabernaculo suo habitare fecit eam. | |
|
Oratio Pórrige nobis, Deus, dexteram tuam : et intercessione beatae et gloriosae semper Virginis Mariae, auxilium nobis supernae virtutis impende. Per Dominum. |
Orat [Oratio]. Porrige nobis Deus dexteram. | This prayer is found also on March 25th, as the 3rd Prayer at 2nd Vespers. |
|
|
Psall [Psallenda]. Sancti Dei omnes. | |
|
|
Cap [Capitulum]. Laetamini in Domino. | |
|
|
Oratio. Deus, qui Sanctis tuis coronam dedisti, et peccatoribus veniam non negasti: omnes exaudi, et omnium miserere. Per. | |
|
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. V. Benedicamus Domino. R. Deo gratias. V. Fidelium animae per Dei misericordiam requiescant in pace. R. Amen. |
| Continue to the text of the Officium Beatae Mariae, as printed in 1957. | Continue to the Terce Comparison.. |
| Continue to the source text from the 11th Century, as given by Magistretti in Manuale Ambrosianum. | Return to the Overview |
| Continue to the Matins Comparison. | Continue to the None Comparison. |
| Continue to the Lauds Comparison. | Continue to the Vespers Comparison. |
| Continue to the Prime Comparison | Continue to the Compline Comparison. |
Return to the Home Page
Added February 7, 2001