[MANUALE AMBROSIANUM, ed (Dr.) Marcus Magistretti, Monumenta Veteris Liturgiae Ambrosianae.  Milan, Ulric Hoepli, 1904. Pars Prima (pp 172-178)]


 

EXCERPTA

EX MANUALI AMBROSIANO SAEC. FERE XI

 

OLIM ECCLESIAE CISNUSCULI

(Cod. ambr. I 55 SUP.)

 

 

 

INCIPIT OFFICIUM PARVUM B MARIAE. (1)

 

 

 

 

 

[AD MATUTINUM]

Deus in adjutorium meum.

Hymn [Hymnus]. Mysterium ecclesiae, usque Vere gratia.

R.  post Hymn [Hymnum]. Beata et venerabilis (2).

V.  Caeli terraeque.

Seq. Laudabilis.

V.  (3) Benedictus es Domine Deus.

Ant [Antiphona]. I, Ave Maria.

Psalm [Psalmus]. (4) Confirmatum est.

II. Beatus ille venter.

Psalm [Psalmus]. (5) Pleni panibus.

III. Magnificamus te.

Psalm [Psalmus]. (6) Dans votum.

Seq. Jube domne benedicere.

Bened. Qui natus est de Virgine purget nos ab omni crimine. Amen.

Lect. I. Dei Genitrix, quae Archangeli gaudium suscepisti, et Deum in utero portasti sanctum, quem videre ut est, non praesumunt angeli, cherubin[sic] et seraphin [sic] multis luminibus incessabili eum voce glorificant, quem tu portasti, ipsum deprecare, donare nobis magnam misericordiam deprecamur. Tu autem.

Ad lec. R.  Beata et venerabilis Virgo quibus. V. , Benedicta tu inter mulieres.

Lect. II. Non despexisti multum misericors in tribulatione clamantes ad te per Genitricem tuam; sed nunc advenisti ad salvandum populum tuum, rex ad Captivos, medicus ad infirmos, pastor ad errantes, vita desperatis; ideoque clamamus ad te: reple de gaudio animas nostras, et miserere nobis.

R.  Sancta Dei Genitrix. V.  Deprecare pro nobis.

Lectio III. Sapientia vincit malitiam; attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Tu autem.

 

 

[AD LAUDES]

In Benedictus. In flore mater.

Oratio (secreta) Deus qui tribus pueris.

In Benedictus Dignus es Domine Deus.

Oratio Deus qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate foecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus: ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere. Per.

In Laudate. Laudabilis Virgo

Cap [Capitulum] Pulchra facie, pulchrior fide : beata es Virgo .

Psalm [Psalmus] (86) directus. Fundamenta eius.

Seq. Gloria in excelsis Deo (7).

Hymnus (8) Vere gratia plena es.

Psallenda. Sub tuam misericordiam confugimus . V.  Gloria Patri.

Alia Sub tuam protectionem confugimus ubi infirmi.

Compl. Audi, fília, et vide, et inclina aurem tuam.

Orat [Oratio]. Porrige nobis, Deus, dexteram tuam: et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei genitricis Mariae, auxilium nobis supernae virtutis impende. Per Christum. 

Fer. II. Ant [Antiphona] I in Psalm [Psalmus]. . .alia omnia require supra.

Ave Maria.

Psalm [Psalmus]. (8) Domine Deus noster.

Ant [Antiphona]. II. Beatus ille venter.

Psalm [Psalmus]. (18) Caeli enarrant

III. Magnificamus te.

Psalm [Psalmus]. (23) Domini est terra.

Fer. III. Ant. I in Psalm. require omnia supra.

Propter veritatem.

Psalm [Psalmus]. (44) Eructavit cor,

II. Beata progenies.

Psalm [Psalmus]. (45) Deus noster refugium

III. Ego autem sicut oliva.

Psalm [Psalmus]. (53) Deus in nomine tuo.

Fer. IIII. Ant. I in Psalm.]. . alia omnia require supra.

Ortus conclusus.

Psalm [Psalmus]. (95). Cantate Domino canticum novum : cantate Domino omnis.

II. Revertere, revertere.

Psalm [Psalmus]. (96). Dominus regnavit, exultet.

III. Exaltata est sancta Dei.

Psalm [Psalmus]. (97). Cantate Domino canticum novum : quia.

Fer[ia] V, require omnia in II. -

Feria VI, require omnia quae supra in III. -

Sabbato, require omnia quae supra in quarta.

Orationes et alia quae dicenda sunt ad suffragia Sanctorum.

Ant [Antiphona]. Libera nos, salva nos, justifica nos, o beata Trinitas.

Cap [Capitulum]. Benedicamus Patrem et Filiurn, et sanctum Spiritum: V.  Hymnum dicamus, et superexaltemus eum in saecula.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione vere fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis tuae adorare unitatem, quaesumus: ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. Per Christum Dominum nostrum. R.  Amen.

Psall [Psallenda]. Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Virtutes, Principatus et Potestates, Cherubim et Seraphim, omnes Virtutes caelorum laudate Dominum de caelis.

Cap [Capitulum]. In conspectu Angelorum Psallam tibi : V.  Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nominii tuo.

Oratio. Deus, qui miro. . . . muniatur. Per.

Psall [Psallenda]. De ventre matris meae vocavit Dnus [Dominus] nomine meo.

Cap [Capitulum] Iohannes est nomen eius : V.  Et multi in nativitate eius gaudebunt.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, da cordibus, . . . edocuit. Per.....

Psall [Psallenda]. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel.

Cap [Capitulum]. In omnem terram exivit sonus Apostolorum : V. . Et in fines orbis terrae verba eorum.

Oratio. Adesto, Domine, supplicationibus nostris: et sperantes in tua misericordia, intercedentibus omnibus Apostolis tuis, caelesti protege benignus auxilio. Per.

Psall [Psallenda]. Ecee video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

Cap [Capitulum]. Posuisti, Dne [Domine], in capite eius : V.  Coronam de lapide pretioso. .

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias., . . ut ipse pro supplicavit. Dominum nostrum

Psall [Psallenda]. Non me derelinquere, pater sancte ; quia iam thesauros expendi quos tradidisti mihi .

Cap [Capitulum]. Dispersit, dedit pauperibus : V. . Justitia eius manet in saeculum saeculi.

Oratio. Da nobis, . . . superare. Per Chr.

Psall [Psallenda]. Benedicimus te, Dne [Domine], quia vidimus, et habemus, Christe, viros sanctos tuos, et discipulos apostoli tui beati Petri.

Cap [Capitulum]. Iustorum animae in manu Dei sunt: : V.  Et non tanget illos tormentum malitiae.

Oratio. Tribue, quaes., omnip, Deus, beatissimorum martyrum . . . . aeterna. Per

Psall [Psallenda]. Vos estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamcntum apostolorum et prophetarum.

Cap [Capitulum]. Beati pacifici, beati mundo corde : V.  Quoniam ipsi Deum videbunt.

Oratio. Adesto, Dne [Domine], supplicationibus, . . . adiuvemur. Per Chr.

Psall [Psallenda]. Confessor sancte, sacerdos magne, beate Ambrosi, intercede pro nobis.

Cap [Capitulum]. Amavit eum Dnus [Dominus], et ornavit eum: V.  Stolam gloriae suae induit eum.

Orat [Oratio]. Sancti Ambrosii nos, quaesumus, Dne [Domine], iugiter prosequatur oratio: ut quod petitio nostra non impetrat, ipso pro nobis interveniente , praestetur. Per Christum .

Psall [Psallenda]. Sanctorum memoriam colimus Dne [Domine]; te magnificamus : quia tu, Christe, coronasti eos, quia custodierunt mandata tua : eorum precibus dele iniquitates nostras , et miserere nobis .

Cap [Capitulum]. Exultabunt Sancti in gloria: V.  Laetabuntur in cubilibus suis

Oratio. Deus, qui nos beatae Mariae semper virginis, et beatorum Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, omniumque Electorum tuorum continua laetificas commemoratione; praesta, quesumus : ut quos cotidiano veneramur officio, etiam piae conversationis sequamur exemplo. Per.

 

 

[AD PRIMAM]

Hymnus. Memento salutis auctor: quod nostri quondam corporis : ex illibata Virgine : nascendo formam sumpseris. (9)

Gloria tibi, Dne [Domine]: qui natus es de Virgine cum Patre, sancto Spiritu : in sempiterna saecula. Amen.

Psalm [Psalmus]. (53) Deus in nomine tuo. Gloria Patri.

Al. Ps. (117) Confitemini Dno [Domino] : dicat nunc.

Epistolella. Sapientia vincit malitiam (sic).

R.  Ave Maria , gratia plena: Dominus tecum. R.  Benedicta tu inter mulieres : Dominus tecum.

R.  Gloria Patri

Cap [Capitulum]. Post partum Virgo inviolata permansisti : V.  Dei Genitrix, intercede pro nobis.

Orat [Oratio]. Famulorum tuorum quaes., Dne [Domine] delictis ignosce : et quia tibi placere tic actibus nostris non valemus, Genitricis Filii tui Dni [Domini] nostri intercessione salvemur. Per Christum.

Psall [Psallenda]. (sic) Sancti Dei omnes , intercedite pro nostra omniumque salute.

Cap [Capitulum]. Laetamini in Dno [Domino], et exultate iusti : V.  Et gloriam omnes recti corde

Oratio. Infirmitatem nostram , quaesumus , Dne [Domine] , propitius respice : et mala omnia, quae juste meremur, onmium Sanctorum tuorum intercessione averte. Per .

 

 

[AD TERTIAM]

Hymnus Memento salutis.

Psalm [Psalmus]. I (119) Ad Dnum [Dominum] cum tribularer, Gloria Patri.

II. (120) Levavi oculos.

III. (121) Laetatus sum.

Epistolella. Sicut cinamomum et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrra electa dedi suavitatem odoris.

R.  Post partum , Virgo inviolata permansisti V.  Dei Genitrix, intercede pro nobis: Inviolata.

Cap [Capitulum]. Benedicta tu in mulieribus : V.  Et benedictus fructus ventris tui.

Orat [Oratio]. Protege, quaes., Dne [Domine], famulos tuos subsiidiis pacis: et beatae Mariae patrociniis confidentes, a cunctis hostibus redde securos. Per Christum Dnum [Dominum] nostrum. R.  Amen.

Psall [Psallenda]. Sancti Dei omnes.

Cap [Capitulum]. Laetamini in Dno [Domino].

Oratio. Praesta, qaesumus, omnipotens Deus: ut non desinant omnes Sancti tui pro nostris tibi supplicare peccatis, a quibus te voluisti pro peccatoribus exorari. Per.

 

 

[AD SEXTAM]

Hymnus Memento salutis.

Psalm [Psalmus] I (122) Ad te levavi.

II. (123) Nisi. quod Dnus [Dominus].

III. (124) Qui confidunt in Dno [Domino].

Epistolella. In omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Dni [Domini] morabor; tunc praecepit, et dixit mihi creator omnium ; qui creavit me requievit in tabernaculo meo.

R.  Benedicta tu in mulieribus, V.  Et benedictus fructus ventris tui: In mulieribus, V.  Gloria Patri.

Cap [Capitulum]. Elegit eam Deus, et praeelegit eam: V.  In tabernaculo suo habitare fecit eam.

Orat [Oratio]. Porrige nobis Deus dexteram.

Psall [Psallenda]. Sancti Dei omnes.

Cap [Capitulum]. Laetamini in Domino.

Oratio. Deus, qui Sanctis tuis coronam dedisti, et peccatoribus veniam non negasti: omnes exaudi, et omnium miserere. Per.

 

 

[AD NONAM]

Hymn [Hymnus]. Memento salutis.

Psalm [Psalmus]. I. (125) In convertendo,

II. (126) Nisi Dnus [Dominus] aedificaverit.

III. (127) Beati omnes.

Epistolella Maria Virgo, semper laetare, quae meruisti Christum portare caeli et terrae creatorem: quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem.

R.  Elegit eam Deus, et praeelegit eam. V.  In tabernaculo suo habitare fecit eam: Praeelegit

V.  Gloria Patri.

Cap [Capitulum]. Diffusa est gratia in labiis tuis : V.  Propterea benedixit te Deus in aeternum .

Orat [Oratio]. Beatae et gioriosae [sic] semperque virginis Dei genitricis Mariae intercessio nos gloriosa protegat : et ad vitam perducat aeternam. Per.

Psall [Psallenda]. Sancti Dei omnes, intercedite.

Cap [Capitulum]. Laetamini in Dno [Domino].

Oratio. Tribue, quaes., omnip. Deus, omnes Sanctos tuos iugiter orare pro nobis: et eos clementer exaudire digneris. Per.

 

 

[AD VESPERUM]

Luc [Lucernarium] Quoniam tu illuminas. V.  Quoniam in te.

Ant [Antiphona]. in choro. Ornavit me ornamento.

Hymn [Hymnus] Mysterium ecclesiae : totum

R.  Sancta Dei genitrix. V.  Deprecare pro nobis.

Ant [Antiphona]. Ave, virgo Maria, gratia plena, Dnus [Dominus] tecum.

Psalm [Psalmus]. (114) Dilexi quia audit.

Orat [Oratio]. Omnip. sempiterne Deus, famulos tuos dextera potentiae tuae a cunctis prótege periculis : et beata Maria semper virgine intercedente, fac eos praesenti gaudere prosperitate et futura. Per.

In Magnif. Ecce ancilla [D<omi>ni fiat mihi secundum verbum tuum].

Ora [Oratio] Concede nobis famulis tuis, quaes., Dne [Domine], perpetua mentis et corporis prosperitate gaudere : et gloriosa beatae Mariae semper virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et futura perfrui laetitia. Per.

Psall [Psallenda]. Virgo Verbum concepit.

Complet. Quoniam tu illuminas.

Al. Benedictus es Dne [Domine], Deus patrum.

Kyr.

Orat [Oratio]. Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium: ut qui sanctae Dei genitricis Mariae memoriam agimus, intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eumdem.

Psall [Psallenda]. Iusti et sancti in Dno [Domino].

Cap [Capitulum]. Sancti tui, Dne [Domine].

Al. Benedictus es Dne [Domine].

Orat [Oratio]. Protector fidelium Deus et sanctarum lumen animarum, supplicum tuorum preces dignanter exaudi: ut spiritualium virtutum amore flagrantes, beatissimorum Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum Virginum omniumque Sanctorum tuorum consortio copulemur. Per.

 

 

 

[AD COMPLETORIUM]

Hymn [Hymnus]. Memento salutis.

Psalm [Psalmus]. I. (128) Saepe expugnaverunt.

II. (129) De profundis.

III. ( 130) Dne [Domine] non est exaltatum.

Epistolella ad Completor. Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.

R.  Specie tua et pulchritudine tua. V.  Intende prospera et regna. V.  Gloria Patri.

Cap [Capitulum]. Diffusa est gratia in labiis tuis : V.  Propterea benedixit te Deus in aeternum

Orat [Oratio]. Famulorum tuorum quaes., Dne [Domine].

Psall [Psallenda]. Sancti Dei omnes.

Cap [Capitulum]. Laetamini in Dno [Domino].

Oratio. Infirmitatem nostram, quaesumus , Dne [Domine] .

_____________________________________

Notes:

(1) Idem officium ad instar Romani officii parvi compositum, anno 1440 Archiepiscopus Pizzolpassus ab universo clero recitari praecepit, Ab antiquo stylo ambrosiano, ut patet ex veteribus Manualibus, prorsus absona sunt, licet serius (saec. XVI) in Breviario praescripta, suffragia Sanctorum et commemrationes quae ad Horas leguntur; et ideo in hac editione caracteribus munitioribus edita sunt.

(2) Compendiose etiam in cod. V, qui remittit ad Manuale.

(3) Cant. Trium puer.

(4) Cant. Annae.

(5) Ex eodem cantico.

(6) Ex eodem cantico.

(7) Laus Angelor. maior.

(8) Reliq. Hymni Mysterium ecclesia

(9) al. ma. in calce fol. add. : « Maria, mater gratiae : mater misericordiae : tu nos ab hoste protege : et hora mortis suscipe »

 

 

 

Continue to the text of the Officium Beatae Mariae, as printed in 1957. Continue to the Terce Comparison..
Return to the Overview Continue to the Sext Comparison
Continue to the Matins Comparison. Continue to the None Comparison.
Continue to the Lauds Comparison. Continue to the Vespers Comparison.
Continue to the Prime Comparison Continue to the Compline Comparison.

 

Return to the Home Page

Added February 7, 2001